monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 10
Hrabanus Maurus, Martyrologium, SEPTEMBER. <<<     >>> NOVEMBER.

csg458.172  csg457.139  OCTOBER. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 KAL. OCTOB. In Galliis, civitate Antissiodorense, depositio sancti Germani episcopi Rhemis civitate, Remedii episcopi. Adratis [Attrebatis] civitate beati Vedasti episcopi. Ganda monasterio, sancti Babonis episcopi. Quorum omnium conversationes et gesta miraculis plena conscripta habentur. Eodem die natale Fronti [Frontonis] episcopi et confessoris, terminibus [terminis] urbis Petrocoricae [Petragoricae] ex loco qui dicitur Linicasio felicem [felix] luminis sumpsit exordium. Sicque devotus in servitio inter monachos habitans multis virtutibus claruit, et multos ad fidem Christi convertit: ad extremum vero post sacros labocsg457.140res, qui per insignia csg458.173 virtutum eius claruerunt, a praesenti tribulatione ad aeternam migravit requiem.
2 VI NON. OCTOBRIS. In Galliis natale sancti Leudegarii episcopi et confessoris. In Nicomedia, sancti Eleutherii.
3 V NON. Apud antiquos Saxones natale duorum Hewaldorum presbyterorum, qui cum Wilibrordo episcopo venientes in Germaniam transierunt ad Saxones, et cum praedicare Christum ibi coepissent, comprehensi sunt a paganis et sic occisi sunt: ad quorum corpora noctu diu multa lux apparens, et ubi essent et cuius essent meriti declaravit. Eodem die passio sancti Leutgarii Augustodunensis episcopi celebratur, qui Christianorum regum temporibus effectus est martyr, hoc est, Ludharii regis, et Theodorici fratris eius, nec non et Hiltrici, per factionem malitiosam Eburwini, qui maiordomus fuit, crudelissimis tormentis afflictus oculorumque csg457.141 effossione cruciatus: ad extrecsg458.174mum gladio peremptus est, post cuius martyrium multis miraculorum signis Dominus reliquias ipsius glorificavit.
4 IV NON. In Aegypto, Marti et Mauriciani. Romae, Marcelli episcopi; et in Africa, Audacti. Antissiodoro depositio Marsi presbyteri.
5 III NON. In Sicilia natale Eutici [Eutychii] et aliorum triginta. In Galliis, civitate Valentia, depositio beati Apollinaris episcopi. Et in Galliis, civitate Antissiodoro, natale sanctorum germanorum Firinati diaconi, et Flavianae, virginis Deo sacratae.
6 II NON. Depositio sancti Marci episcopi; et in Apulia, Casti et Aemili [Aemilii]. In Galliis, civitate Agenno, natale sancti Fidei martyris. In civitate Antissiodoro depositio Romani episcopi.
7 NON. OCT. Passio sanctorum martyrum Sergii et Bachi, qui sub Maximiano imperatore pro Christi nomine csg457.142 passi sunt. Nam Sergius primicerius et princeps erat csg458.175 gentilium, amicus imperatoris. Beatus vero Bachus secundicerius erat eiusdem scholae gentilium. Hi ergo ab Antiocho duce pro Christi nomine, iussu Maximiani imperatoris, passi sunt: ita ut Bachus dum extensus crudis flagellis caederetur emitteret spiritum. Sergius vero post multa tormenta gladio caesus est, et sic migravit ad Christum.
8 VIII ID. OCT. Natale Reparatae virginis et martyris, quae passa est in Caesarea, urbe Palaestinae, sub Decio praeside. Haec cum nollet idolis sacrificare, primo adhibita est illi olla plumbo fervente impleta: postea abscissae sunt illi mamillae, et lampades ardentes adhibitae; deinde in caminum ignis ardentis missa est: quae cum in nullo ibi fuisset laesa, ad extremum decollata est, et continuo de collo eius exivit columba alba; cuius corpus rapuerunt Christiani, et conditum aromatibus sepelierunt.
9 csg458.176 VII ID. In Parisio passio Dionysii episcopi et martyris, Eleutherii presbyteri et Rustici diaconi: quos [Videtur dubitare Rabanus, an Dionysius missus fuerit in Gallias a Clemente; dubium indicat illud referunt. Nono saeculo illam opinionem fovebat et tuebatur Hilduinus, Rabano coaevus, sed nondum invaluerat. BASN] refecsg457.143runt a Clemente papa in Galliam ad praedicandum verbum Dei missos et ibidem martyrizatos. Eadem die natale est Domnini martyris, qui sub Maximiano imperatore propter fidem Christi decollatus est iussu ipsius imperatoris: hic post martyrium suum multa miracula fecit in sanitate infirmorum et debilium.
10 VI ID. In Britannia, Paulini Eburaci episcopi.
11 V ID. In Gallia, civitate Turonis, depositio Venantii abbatis et confessoris.
12 IV ID. Romae natale Hedisti [Edistii], et in Syria Eustati [Eustachii] presbyteri, et Eucharisti, Burri, Bonati; et in Campania, Patriae Fortunatae (Sic ms.).
13 III ID. In Hispanis natale Fausti, Marci et Adriae; et in Chalcedonia, Marcelli; et in Alexandria, sancti Anastasii episcopi.
14 II ID. Natale sancti Callisti papae, qui in csg458.177 persecutione Alexandri imperatoris diutius in carcere fame cruciatus, et quotidie fustibus caesus, per visionem a presbytero suo Calepodio, qui antea martyrium consummaverat, confortatus et consolatus est. Qui in carcere eodem positus, quemdam militem, nomicsg457.144ne Privatum, ab ulcerum dolore ac foeditate simul curavit. Quod audiens Alexander, ipsum quidem militem fecit plumbatis deficere, beatum vero Callistum per fenestram domus praecipitari, et ligato ad collum eius saxo, in puteum demergi, et in eum per rudera cumulari. Post dies vero quatuordecim presbyter eius Asterius, cum clericis noctu veniens, levavit corpus et sepelivit in coemeterio Calepodii II Id. Oct. Eodem die, Corduba civitate, sancti Lupi, Aureliae. Lugduno Galliae translatio corporis Iusti episcopi et confessoris.
15 ID. Gallis in Colonia Agro Pinensi natale Maurorum; et in Capua, Libuli, et sanctae csg458.178 Fortunatae in patrias [Forte, imperatricis.].
16 XVII KAL. Nov. Depositio sancti Galli confessoris. In Asia natale Cereae et aliorum ducentorum septuaginta.
17 XVI KAL. In Nicomedia, Alexandri. In Mauritania, Nini, Victurii, Nobilitani, Mauriani, Lucii, Mittini et Crescentiani.
18 XV KAL. Sancti Lucae evangelistae, qui fuit Syrus Antiochensis, arte medicus, discipulus csg457.145 apostolorum, postea Paulum secutus usque ad confessionem eius, serviens Domino sine crimine, neque uxorem unquam habens, neque filios, septuaginta quatuor annorum, obiit in Bithynia plenus Spiritu sancto; et Romae sanctae Triphoniae, uxoris Decii Caesaris, quae, viro suo post interfectionem beatorum Xisti et Laurentii divinitus punito, petiit se baptizari cum filia Decii Cyrilla a Iustino presbytero, et alia die defuncta est, csg458.179 ac iuxta sanctum Hippolytum in crypta sepulta.
19 XIV KAL. Natale sanctae Pelagiae, quae primum fuit sub gentilitatis ritu meretricis officio functa, et mundanis illecebris dedita: postea vero per gratiam Dei, et sancti Nononis [Nonni] episcopi dogmata ad fidem Christi conversa, et ab eodem episcopo baptizata, totam substantiam et supellectilem suam pauperibus erogavit: ipsaque cilicio induta, et vili indumento vestita, in peregrinationem perrexit, et in Ierosolymis sub virili habitu monasticam vitam duxit. Construxerat enim sibi parvulam celcsg457.146lulam in monte Oliveti, ubi Dominus coelum ascendit, et ibi vitam praesentem finivit, atque ad vitam aeternam feliciter migravit.
20 XIII KAL. Natale Simplicii, cuius castitas et vita miraculis probata multorum csg458.180 salutis causa fuit, ita ut trium millium hominum multitudo gremio genitricis Ecclesiae exciperetur, ac vitalis lavacri fonte dilueretur.
21 XII KAL. Sancti Patris nostri Hilarionis, cuius Vitam Hieronymus virtutibus plenam conscripsit. Eodem die natale sancti Asterii presbyteri Callisti, qui cum corpus eius elevatum de puteo sepelisset, post dies tres audiens hoc Alexander imperator, praecepit eum per pontem praecipitari. Cuius corpus inventum est et a quibusdam Christianis in eadem civitate sepultum. Scriptum in passione sancti Callisti papae.
22 XI KAL. In provincia Thraciae et in Adrianopolitana civitate passio Philippi episcopi, et Severi presbyteri, atque Hermetis diaconi, qui persecutione saeviente Christianorum csg457.147 ecclesias claudere et spoliare iussu imperatoris per iniquos praesides contradicebant, et ob hoc csg458.181 per Passum praesidem, nec non et Iustinum, multis tormentis afficiebantur, hoc est carceribus, vinculis, flagellis, ad ultimum vero flammarum incendio, sed Domini virtute roborati usque in finem in confessione nominis eius perseveraverunt.
23 X KAL. Venantii abbatis, qui, spreto saeculi luxu et nuptiis carnalibus, elegit monasticam vitam, qua Deo soli serviret. Nam cum in monasterio sancti Martini abbatis officio functus die Dominica, oratione expleta, reverteretur, super bacellum sustentatus, in medio confessoris atrio erectis auribus oculisque ad coelum diutissime attentus stetit immobilis. Deinde motus a loco coepit dare gemitus ac suspiria longa producere, interrogatusque a suis quid hoc esset, aut si aliquid fuisset divinum intuitus, enarraret, respondit: 'Vae nobis inertibus csg458.182 et pigris, csg457.148 ecce iam in coelo missarum solemnia expediuntur, et nos segnes nec inchoare coepimus huius ministerii sacramentum. Vere, inquit, dico vobis quod ego audivi voces angelorum in coelis sanctos in laude Domini proclamantes,' et dicto citius in monasterio missarum solemnia coepit explere. Sed nec illud praeteribo, quod quadam vice dum iuxta consuetudinem, ut supra diximus, de basilicis, quas orationis gratia adierat, repedaret, et in basilica ad missas Dominicae orationis verba decantarentur, cum illi dixerunt: Libera nos a malo, audivit e tumulo cuiusdam vocem dicentem similiter: Libera nos a malo, quod non sine perfectionis merito censetur, ut haec meruisset audire. Postea multa miracula gessit, magnarum virtutum gratia pollens, impletoque vitae praesentis curriculo vitam percepturus csg458.183 aeternam, emigravit ab hoc saeculo.
24 IX KAL. In Nicomedia natale Severi et Dorothei. In Caesarea Cappadociae natale Longini.
25 csg457.149 VIII KAL. Passio martyrum Christi Chrysanti et Dariae, qui sub specie coniugii castitatem servaverunt perpetuam. Nam Chrysantus Dariam a gentilitatis errore et magica superstitione convertit ad fidem Christi, et sic inter varia tormenta, quae a Numeriano imperatore [Videtur aliquid deesse.] primum Claudius tribunus poenis eos afficiebat, sed per virtutem Dei et orationes sanctorum conversus est ad fidem Christi, qui etiam martyr Christi simul cum uxore et liberis meruit fieri. Postea vero per Celerianum quemdam carcere et poenis traditi, et ad extremum in foveam profundam submersi, sanctas animas ad coelestia regna miserunt. Similiter eodem die Crispinus et Crispiniacsg458.184nus sub Maximiano et Diocletiano imperatoribus in Suessionis civitate per Ritiovarum tyrannum Christi martyres effecti sunt. Nam idem Ritiovarus praeclaros martyres extensos ad trocleas caedere fustibus iussit. Decsg457.150inde iussit sudes in ungulis eorum mitti, et loros singulos de dorso tolli, sed ab hac poena divino auxilio liberati sunt. Tunc Ritiovarus, furore insaniens, molas ad singulorum colla iubet suspendi, et hiemis tempore in fluvio cuius vocabalum est Axona, velut sub glacie demergi; at illi, scuto divinae protecti virtutis, dicebant laeti: Supra aquam refectionis educabis nos, Domine [Psal. XXII]; sed famulante creatura sua Deo, martyres eius nec aqua mergere, nec petra premere, nec frigus potuit stringere; sed potius quasi aestivis lavacris delectati, proiecto molari onere, ad alcsg458.185teram natantes illaesi pervenerunt fluminis ripam. Hoc viso Ritiovarus miraculo, instigante diabolo exagitatus ira, iussit eos rursus vinctos custodire, et plumbum iniectum igni liquefieri, in quo martyres sanctos consumendos demergeret: sed quos quia csg457.151 Christi dextera protegebat invicta, illaesos reddidit ignis: quibus haec operantibus exsiliens gutta plumbi ferventis in oculum Ritiovari, gravi illum dolore crucians, excaecavit: at is fremens, insania possessus, dum medelam corporis animaeque debuit implorare, mortem sibi acceleravit insaniens. Nam picem, adipem oleumque simul iussit fervere, et sanctos denuo martyres in eam praecipitari, quasi consumendos poena praecepit. At ubi ministri obtemperantes perfecerunt cuncta quae sibi ab impio fuerunt imperata, sancti martyres, spei csg458.186 suae immobiliter incumbentes, alacres fiducialiter Deo in oratione dixerunt: 'Potens es, Domine Deus noster, de illatis nos ab impio liberare tormentis. Et sicut nos voluisti per confessionem tui sancti nominis pati, ita ad confusionem diaboli et satellitum eius ab hac etiam poena illaesos educere.' Mox oratione finita, eduxit eos angelus Domini csg457.152 sine dolore ab igne. Tunc videns se inimicus nihil illatis adversum Christi martyres praevaluisse suppliciis, sese concite furens Ritiovarus praecipitavit in ignem, et ita morte pessima vitam finivit indignam. Nam Maximianus, mox audita satellitis sui Ritiovari perditione, utrumque Crispinum videlicet ac Crispinianum gladio punire praecepit, qui iam iamque imminente cervicibus suis gladio gratiarum Domino actionem persolventes, vitam praesentem felici morte finierunt. csg458.187 Ipso die Romae, via Salaria, quadraginta sex militum, qui simul baptizati a Dionysio papa, et mox, iubente Claudio imperatore, decollati sunt. Ibi sunt et alii martyres centum viginti unus, inter quos fuerunt quatuor milites Christi, Theodosius, Lucius, Marcus et Petrus. Scriptum in passione sancti Sixti.
26 VII KAL. In Nicomedia natale Luciani, Flori [Florii], Heraclidae et Martiani.
27 VI KAL. Vigilia apostolorum Sicsg457.153monis et Taddei. In Sardinia natale Proti et Ianuarii; et in Phrygia, Eumeni et Cononis, Diodori et Metrovii.
28 V KAL. Vigilia apostolorum Simonis et Thaddaei; et Romae, sanctae Cyrillae, filiae Decii Caesaris, quae sub Claudio principe iugulata et necata est gladio, et sepulta a Iustino presbytero, cum matre sua, iuxta sanctum Hippolytum.
29 IV KAL. In Lucania sancti Iacinthi, Quintini, Felicianae, Lucini [Hyacinthi, Quincti, Feliciani et Lucii].
30 III KAL. Romae natale sancti Pontiani papae csg458.188 et martyris, qui ab Alexandro imperatore, cum Hippolyto presbytero in exsilium est deportatus in Sardiniam insulam, ubi est defunctus.
31 II KAL. In Galliis sancti Quintini, qui sub Maximiano imperatore martyrium passus est, et post annos quinquaginta duos inventum est, revelante angelo, corpus eius, et sepultum IIX Kal. Iulii.



Hrabanus Maurus, Martyrologium, SEPTEMBER. <<<     >>> NOVEMBER.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > 10

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik